PONDERANDI ritus

PONDERANDI ritus
PONDERANDI ritus
olim in usu, in aegrtudine liberorum, indigitatur in Vita Erminoldi Abbatis, l. 2. num. 3. Dommus sancto suo quasi privilegium speciale concessit, quod pueri aegrot antes, ad eius, ut fieri solet, ponderati sepulchrum, continuo eius meritis convalescunt. Nempe id moris fuit, in Communione Rom. qui etiam hodieque in Belgio obtinet, ut aegros pueros ad Sanctorum feretra vel sepulchra appenderent et pondus triticô, panibus, aliâve re, quam offerre Deo aut Sanctis volebant, exaequarent, additâ summâ auri argentive. Ibidem occurrit pluries et in Miraculis S. Ludgeri Episcopi Mimigard. num. 41. Vide quoque Wolphgangum Presbyterum de Mirac. S. Walpurgis n. 4. ubi librare pro ponderare usurpat. Henric. Rebdorffensem A. C. 1361. et qui, de obligationibus cerae ad corporis pondus agit non semel Anonymus de Mirac. S. Thomae Cantuar. editus a Stapletono, c. 23. 63. 73. Sic recitat Metellus in Quirinal. miraculum de quodam, qui panibus et caseolis ibi se pensans, hos postea distribuebat egenis. Sed de miraculis, fides sit penes auctores, nobis su fficit ritum indicâsse. Idem Metellus ibid.
Iura tamen tenet haec specialia,
Quod puerilia corpora morbida,
Si fuerint ibi cum prece sedula
Pensa solo. sequitur reparatio.
Apud Car. du Fresne Glossar. Deritu pondus suum quotannis, publicô festô, exigendi Magni Indiae Monarchae, Magni vulgo Mogolis, memoratu digna sunt, quae habet Ioh. Bapt. Tavernier, Itiner. Ind. De Turca captivo, sextuplum corporis sui pondus bis in auro, ter in argento, semel in margaritis, pro liberttate, nenequiquam offerente, Vide Thuanum Histor. Sed et in conviviis Veter. appositos pisces et volucres, et glires ponderari consuevisse, hâcque frui trutinas convivantibus praestô fuisse, dicemus infrâ, voce Trutina. Vide quoque mox dicenda in Pondus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • FERETRUM — a ferendo, Gr. φορεῖον, capulus erat, in quo defuncti cadaver, ad sepulturam efferrimos. Quod munus propinquioribus virilis sexus apud Romanos incum bebat, Serv. Itaqueve filii interdum parentes, et fratres sorores interdum elatas funere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SEPULCHRA — fuêre olim Veteribus, quae etiam antea domos praebuerant, speluncae, Auctor Etymologici, τὸ γὰρ παλαιὸν εν τοῖς κοιλώμασι τῆς γῆς ἔθαπτον μήτε σιδηρῳ μήτε χαλκῷ κεχρημένοι. Postea terrâ humandi ritus coepit: Et pauperiores quidem in puteos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INFANS — I. INFANS a non fando dictus est, teste Nonio: sicut Graec. νήπιος, a νὴ et ἔπω. Hic sive die sive noctu in lucem prodit, natalis dicitur dies, ut ex Varrone fuse explicat A. Gell. l. 3. c. 2. et quidem verae nativitatis terminus, nonus est… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”